MINUENDI sanguinem ritus

MINUENDI sanguinem ritus
MINUENDI sanguinem ritus
in Monasteriis, hisce describitur in libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 55. apud Car. du Fresne: Quinquies in anno fient generales minutiones, extra quas sine periculo gravis infirmitatis licentia minuendi nulli omnino conceditur. Propterea enim tam saepe conceditur, ne ab aliquo, exceptis hic temporibus, superfluo regulariter requiratur. Prima est in Septembri: Secunda est ante Adventum: tertia est ante Quadragesimam: quarta post Pascha: quinta post Pentecosten ---- tribus diebus minutio durabit: Post tertiam diem ad Matutinas venient et de coetere in conventu erunt: sicque die quartâ absolutionem in Capitulo accipient. Similia habet ferme Regula Ordinis Sempringhamensis. In Chronico Trudonis l. 9. Quando minuebant Fratres, chorus totus unus simu
minuebat cum silentio et psalmodia, sedentes ordindte in cella una. Adde librum Usuum Ordinis Cisterciensis c. 90. At. in Capitulaeri Ludovici Pii A. C. 817. vetantur Monachi certum flebotomiae tempus observare; cui quadantenus consentit Udalricus Confuetudin. Cluniac. l. 2. c. 21. Ad eiusmodi vero minutiones, addita fuiffe certa in Monasteriis praedia ex codem Chronico Trudonensi, observat Car. du Fresne praefatus in Glossario. Vide quoque Macros Fratres in Hierolexico, nec non supra ubi de Militaribus poenis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”